GRUNSTADIUM vulgo GRUNSTAT

GRUNSTADIUM vulgo GRUNSTAT
GRUNSTADIUM, vulgo GRUNSTAT
locus Germ. super. sub Comite proprio ex Fam. Comit. Leiningens. domus Westerburgicae. Cum enim Emico, Catharinae Nasloviae maritus, Obiislet A. C. 1541. maior eius fil. Ioh. Phil. Hartenburgicam lineam orsus est; minor vero, Patri cognominis, Dagsburgio-Falckenburgii rami auctor fuit; cuius surculi sunt Heideshemius et Falckenburgius seu Dagsburgius. Et haec originaria ac antiquissima est Leiningensium Com. Famil. cui plerumque Dagsburgiae nomen superadditur: Praeter illam vero, altera est, quae Leiningensi quoque nomine utitur, Westerburgia dicta, cui Leiningensium titulam atrulit Margaretha Landgravii Leiningensis filia, Reinhardo Westerburgico nupra. Haec in duos nunc ramos quoque dispescitur, Westerburgium et Leiningensem: in quo surculo uno Oberbrunnensi Exstincto, alter Grunstadensis ssuperest. Et quidem hunc quod attinet, Cuno Com de Leiningen et Wisterburg, ex Mechtilde Com. Virnenburgica, pater fuit Reinardi; cui Simburga Saynensis Cunonem genuit Mariae Stolbergiae (Exstinctae A. C. 1572) maritum: quo nat. Philippus, ex Amalia Bipontina, Ludov. suscepit: qui ex Bernardina Lippiensi fil. habuit Phil. ex Agatha Catharina Limpurgica, genitorem Ludov. Eberhardi Com. Leiningensis et Westerburg. etc. in Alt et Neu Leiningen. Hic Carolam Nassov. sibi iunxit, ex eaque suscepit Phil. Luov. (nat. ux. .. M. de Ruze) Leop. Ludov. (nat. A. C. 1656.) Ludov. Carolam (A. C. 1657.) Agath. Iulianam, quae Obirt; Vilhelmumque Frider. (nat. A. c. 1659. den. ...) Comites Leining. et Westerburg. lin. in Grunstat seu Alt et Neu-Leiningen. P. I. Spen. Part. III. p. 84.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”